monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 72, 5
In rebus obscuris diversas ponimus opiniones, ut non tam scribere, quam loqui tibi coram videamur. Caeterum Apostolus interminabiles genealogias et Iudaicas fabulas prohibens, de istiusmodi mihi videtur interdicere quaestionibus. Quid enim prodest haerere in littera, et vel scriptoris errorem, vel annorum seriem calumniari, cum manifestissime scribatur: Littera occidit, spiritus autem vivificat? Relege omnes et veteris et novi Testamenti libros, et tantam annorum reperies dissonantiam, et numerum inter Iudam et Israel, id est, inter regnum utrumque confusum, ut huiuscemodi haerere quaestionibus, non tam studiosi, quam otiosi hominis esse videatur. Munuscula a te missa libenter suscepi, et impendio precor, ut in amore quo nos appetere coepisti, ad finem usque perdures. Non enim coepisse, sed permansisse virtutis est. Nostra vicissim per Desiderium missa suscipe.